- CODICILII
- CODICILlIapud Isidorum, l. 6. c. 8. Ante usum chartae et membranarum, in dolatis ex ligno coicillis, Epistolarum colloquia scribebant: diminuendi formâ a voce codex dicti sunt erantque tabellae e ligno, et quidem dolatae, ut facilius in iis scriberetur. Erat enim indecorum, verba sunt Cassiodori, l. 11. doctos sermones cammittere tabulis impolitis et in veternosie ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. Successêre autem Codicilli seu Codices libris arborum, et ab illis in eo differebant; quod in libro scriberetur, nec deleretur: in Codicillis, quae scriberentur, postea inducerentur. Ipsos vero membranae exceperunt, qua de re vide hîc passim, et plura apud Gerh. Ioh. Voss. de arte Grammatic. l. 1. c. 38. Mansit postmodum nomen, etiam post chartam inventam; et modo pro Literis sive Epistolis; modô pro Pugillaribus tabulis; modo pro Diplomatibus Principum sumi coepit. Unde Codicillaris, ὑπὸ τῶ διπλωμάτων; Codicillaris Consul, idem cum exconsule, seu Consule Honorario, et qui titulum tantum, non vim dignitatis habet. Vide Lamprid. in Alexandro, c. 49. ut et aliquid infra, ubi de Manus impositione, it. voce Officium et Vacans. Apud Iurisconsultos speciatim scripturam, seu literam notat, in qua Testator suam figurat voluntatem. Quô senlu vocem capit Martialis, l. 5. Epigr. 53. v. 1. s.Hic qui libellis praegravem gerit laevam,Notariorum quem premit chorus levis,Qui Codicillis hinc, et inde prolatis,Epistolisque commodat gravem vultum etc.Ad quem locum vide Salmas. uti de more per Codicillos adeundi Caesarem, licet praesentem, apud Romanos recepto, Tacitum, l. 4. Annal. c. 39. ubi Seiani ad Tiberium Codicillos, quibus Liviam iuniorem in uxorem petebat, habes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.